Liber Judicum*

Caput 2: Versus 3

Quamobrem nolui delere.AUG., quaest. 13 in Jud.Hinc intelligimus quaedam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum.Dimisit ergo Josue.AUG.Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quae perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.
(* Traductions européennes)